[1] F. 1-420 [De donis Spiritus Sancti].
F. 1: "Hic liber de [ratllat septem] donis Spiritus Sancti, cuius auctor extitit reverendus pater ffrater Raymundus, de ordine predicatorum, teste sancto Anthonino, archiepiscopo florentino, ordinis eiusdem, in 4ta parte Summe theologie sue, titulo 14mo, ca. xi, § 7mo, et forsan ille est Raymundus, cathalanus barchinonensis, qui compilator fuit Decretalium et Summam de casibus edidit, cuius sanctum corpus in eodem ac presenti conventu Divae Catherinae Virginis et Martyris sepultum est in propria eius capella. Benedictus Deus. Amen. Pertinet, autem, idem ac presens liber mihi et ad usus meos, fratri Gaspari Soler, alias Bellit vel Cathalà, [al marge eiusdem civitatis et conventus, etsi multum impar et inutilis], minimo theologorum discipulo, qui non sum dignus vocari nec connumerari inter theologorum [ratllat minimum?], quia inutilissimus inter omnes extiti, etc. Propter reverentiam tanti doctoris, si ille est, et digni[ta]tem tanti patris, ex piis elemosinis mihi impensis codicem hunc fieri feci ac propriis meis manibus qualitercumque scribere [corr. sobre scripsi] decrevi. Quem incepi in festo gloriose virginis ac martiris Christi Hagate, anno a nativitate Christi 1546, et perfeci in vigilia sancti Anthoni, abbatis, anno 1552. Deo gracias. Tu vero, quicunque fueris, qui ex eodem opere vel lectura perfeceris orare pro me ne obliviscaris; in tuis missis, si sacerdos, celebraturus accessis mei memineris peccatoris". Al marge superior esquerre, nota de la mateixa mà, parcialment coberta pel teixell. Sota, d'una mà posterior: "Auctor istius libri quod non sit sanctus Raymundus de Peñafort constat ex pag. 244, ubi refert exemplum quod audivit relatum a fratre Gaufrido de Blanes; l[uce] autem meridiana clarius est, sanctum Raymundum [...] [Gau]frido fere duabus centuriis cum [...an]no 1275, etc., frater Gaufridus [...]. Equivocatio ista max[... Ray]mundi explodenda [...]. Verum est quod autor [...] sibi personaliter [... tem]poribus primis or[dinis...]tavit in indice".
F. 2 [Dedicatòria]. "Egregio sacrae theologiae doctori reverendoque patri in Christo fratri Raymundo Pasquasio, ordinis praedicatorum ac priori praestantissimo conventus barcinonenssis, frater Gaspar Soler, eiusdem ordinis et conventus facultatisque eiusdem comprofessor indignissimus, salutem dicit et optat". Inc.: "Magnum et laudabile semper est habitum".
F. 5-385 Inc.: "Quo[niam...] ut secundum Gregorium et facilia sunt". Expl.: "leprosus factus, statim eiectus est de templo". Al marge: "Nota, lector benevolens, ne mireris si ita incomplete dimissum est opus istud, quoniam non potui residuum quod deest invenire, sed hic erat finis in tribus originalibus antiquis quos reperire potui, et de pergameno, cum littera dificili satis ad legendum. Et rogo te ut, pro labore meo non pauco, cum reportaveris ex hoc opere in eius lectura fructum, ora pro me, quod humillime ne posco. Nec desinam investigare vel inquirere, ubi si potero, quod deest invenire diligenter inquirendo, quia hoc opus insigne est nec oblivioni tradendum"; afegit posteriorment pel mateix copista: "Et addidi hic in fine repertorium satis completum ex meo labore, nam in originalibus [ratllat originalibus] nullum reperi repertorium". D'una mà posterior: "Nota: Liber haec incipit ab ultimo dono, ascendendo versus primum, sed tamen tantum habetur hic tractatio de 4or ultimis donis hoc ordine: nº 1, de dono [ratllat pietatis; interl. timoris]; 2º, de dono pietatis; 3º, de dono scientiae; 4º, de dono fortitudinis. At etiam hic 4us tractatus [ratllat de] est mutilus, quia solum continet septem primos titulos, ex illis 13 qui propositi habentur in initio dicti 4i tractatus, videlicet supra fol. 256, pag. 2, in fine".
F. 387-420: "Directorium sive repertorium alphabeticum omnium materiarum et exemplorum quorundam notabilium absque aliis plurimis quae omnia in precedenti opere et libro De septem donis Spiritus Sancti continentur, multo labore confectum, eo quia in originali aliquo nil tale habebatur [...]".
F. 420 [Colofó]. "Ffinis nostri repertorii. Laus Deo. Completus in vigilia sacratissimae ffestivitatis Corporis Christi anno 1553, in cellula nostra, Valentie, in Sancta Catherina de Cenis. Amen".
[2] F. 423-453 [Obres atribuïdes a sant Bernat de Claravall (en llatí)].
F. 423: "Sequntur hic aliqua opuscula beati Bernardi melliflui, que, usque in presentiarum, videlicet annum millesimum quingentessimum quinquagesimum tertium, nusquam inter eius alia opera fuerunt impressa inventa, precipue super evangelium quinte ferie in cena Domini, opus recte mellifluum et dulcissimum, et super canticum beatissime virginis Marie 'Magnificat anima mea Dominum', etc.".
[2a] F. 423-438v [Oglerio de Locedio, O. Cist. Sermones XV de sermone Domini in ultima coena ad discipulos habito (incomplet: sermons 1-8)]. "Incipit prologus beati melliflui Bernardi in evangelium sancti Johannis Evangeliste de feria Vta in cena Domini et quod dicitur 'de testamento Domini', in octo homeliis disti[n]ctum, tantummodo a capite XIIIº usque ad medium XIIIImum, expositio melliflua quam forsan morte preventus perficere non potuit, et eam protendere usque ad XVIIIum capud, quod est de passione Domini, egressus [...], etc.". Al marge: "De sacratissimo altaris sacramento". Inc.: "Pascalibus dapibus esuriens saturari quicunque requiris". Expl.: "hic et im perpetuum, in unitate cuius vivit et regnat Deus Christus cum Patre, Deus benedictus per omnia secula seculorum. Amen. Expliciunt octo homelie sancti ac melliflui Bernardi abbatis super evangelium sancti Joannis Evangeliste de cena Domini, et non tantum ut solum decanta<ta>tur feria Vta in cena Domini in missa, verum etiam a principio capituli XIIImi usque ad medium capitulum XIIIImi, ubi dicitur 'nec relinquam vos orphanos, [ratllat vado] veniam ad vos, etc.'. Et videtur quod gloriosus pater intendebat procedere usque ad XVIIImum capitulum exclusive, exponendo Ve capitula [ms. capitulo] in quibus continetur quod dicitur 'testamentum Domini', vel saltim usque in finem capituli XIIIImi, ubi dicitur 'surgite, eamus hinch', sed forsan morte preventus vel aliter occupatus nequivit complere. Sed gracias Deo altissimo et eidem beato patre de hoc quod nobis reliquit pro dulcore spiritus ac cordis. Amen".
[2b] F. 438v-[438bis v]: "Sequitur planctus domine nostre semper virginis Marie, qui, ut fertur, editus fuit ab eodem beato patre Bernardo, de passione Domini, prout reperi in fine illius libri antiquissimi et originale unde extraxi omnia predicta, per me scripta, de [ms. do] donis Spiritus Sancti; qui liber et originale predictum habetur in conventu nostri ordinis predicatorum Gerunde, quem ego restitui reverendo patri priori illius conventus, ffratri Benedicto Sesclergues, anno 1553, Valentie, in cella nostra, dum essem confessor sororum nostrarum Sancte Catherine de Senis". Inc.: "Virgo plorans Filium ductum ad supplicium" [en vers]; al marge: "Planctus devotissimus".
[2c] F. 439-453: "Incipit melliflua et doctissima ac brevis expositio beati ac melliflui Bernardi abbatis super canticum beatissime virginis Marie Magnificat, etc., que non videtur adhuc inter alia eiusdem doctoris opera fore impressa anno salutis MDLIIIº". Inc.: "'Magnificat anima mea Dominum'. Magnificat voce, magnificat opere, magnificat afectu". Expl.: "et erit Deus omnia in omnibus. Amen. Ffinis expositionis beati ac melliflui Bernardi abbatis in canticum semper virginis Marie Magnificat, etc. Deo gratias".
|