F. 1-2: "Universae philosophiae institutiones ad usum rationemque scholarum Societatis Jesu accomodatae". "Auditoribus suis". Inc.: "Non diu in prologo scribendo opera vestra abutar, auditores mei dilectissimi". Expl.: "ut triennale hunc philosophiae cursum inoffenso pede decurrere possimus".
F. 2v-12: "Praefatio in universam philosophiam". Inc.: "Praeclari olim dixit in Phaedro Plato id quod etiam laudat Tullius: Si nos sapientiam ipsam oculis cernere possemus, fore ut mirabilem amorem excitaret sui".
F. 15-45v: "Institutionum logicae liber I: de perceptione et de rebus ad eam pertinentibus". Inc.: "1. Cum id logicae propositum sit, ut bene convenienterque veritati de omnibus rebus sentiamus et disseramus".
F. 46-78v: "Institutionum logicae liber II: de enuntiatione".
F. 78v-107v: "Institutionum logicae liber III: de argumentatione". Expl.: "vero nihil necesse est recensere. Atque de his hactenus satis superque disputavimus. Quae utinam cedant omnia ad maiorem Dei omnipotentis gloriam, maiorem omnium vestri in pietate et litteris profectum. Quod ut vobis contingat, memores votorum in ipsis philosophici curriculi carceribus nuncupatorum, vos denuo in clientelam immaculatae Deiparae, sine originali labe conceptae, et domini Aloisii Gonzagae, studiosae juventutis patroni vaticato oraculo designati, intimo pietatis sensu devovete. Jhs. M. J. P. N."
F. 110-110v: "Logicae institutiones". "Prooemium". Inc.: "Vix quidquam est tum in litteris, tum in omni vita, utilius quam mens ita instituta ut vere de rebus omnibus iudicer". Expl.: "in veritatis inquisitione exercendi gloriatur. De hac igitur acturi nunc sumus".
F. 110v-140: "Disputatio prooemialis in logicam". Inc.: "Antequam de singulis logicae partibus tractemus".
F. 140v-153v: "Disputatio de distinctionibus".
F. 154-171: "Disputatio de universalibus". Expl.: "Id adeo non est absurdum ut id etiam in omnibus universalibus continget, sic Petrus sub conceptibus animal, homo Petrus est genus, species superior et inferior se ipso".
F. 171v: “Docebat Urgellae P. Lucianus Gallisa, Societatis Jesu”. |